- BITURIGUM vel BITURICENSIS Ducatus
- BITURIGUM, vel BITURICENSIS Ducatuscuius Duces quoque Galliae Pares, Galliae Celticae provincia ampla et fertilis: ab Septentrione Soloniam inferioris Belsiae partem, a qua Caris Zuentis disterminatur: ad Orientem Hutepenses, Nivernenses, et Borbonios respicir, constituente hîc limitem rivulô, cui nomen laFaye: quâ meridies est, Lemovices habitant, ubi Croure fluit: quâ occideus, Pictones et Turones, a quibus fluviolô Clery separtaur. Domicilium hî olim fuit Biturigibus, quos Cubos sctibunt cognominatos Caelar, Strabo, Ptolemaeus, et alii. Bituriges enim Galliae populi duplices eratn, Ptolemaeo Cognomentis distincti, Bituriges Cubi, quorum Mettopolis Avaticum, primae Aquitaniae: reliquae urbes, Sancerra, Exolodunum, etc. Bituriges Vibisci aut Vivisci, quotum primaria urbs Burdigala, secundae Aquitaniae. Hodie vulgo Ceux de Berry. Merula. In Ducatum erecta est haec tegio, a Iohanne Rege, A. C. 1350. in gratiam Iohannis filii terttiogeniti. Ducum Cetera Bituricensium celebre in Historiis nomen, inprimis flagrante Aurelianensis et Burgundicae domus dissidiô, Hist, Gall. Vide in Bituriges.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.